Latin
902.1 to 902.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 902.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quin tum est mirobalanus chebulus conditus semel in septimana co mestus, &horum aliqua conferunt, ut medicina &cibus. Tertium instrumentum principale de confortantibus est eui tare in eis frequentem usum diureticorum, &proprie simplicium, propter quod diuretica omnia debent esse confracta cum stipticis, aut saltem esse diuretica cum stipticitate ut mastix &similia Quarti generis instrumenta sunt administratio linimenti compositi ex infrigidante &calefaciente, de quorum numero optima sunt oleum onfacinum, oleum rodinum oleum de alchechengi, &attinentibus ad caliditatem, sicut sunt oleum de mastice, &de mirto, &de enula. Et de calidioribus sunt oleum de croco, oleum de costo, oleum liliorum al. usque ad yrinum. Et de compositis sunt in lapsu calido cerotum fandalinum Gal. unguentum de cerusa descriptione Ras. Et de calidis sount unguentum descriptione Nicolai compositum. Compositum bonum ad hunc uirum est hoc. Recipe pingue dinis anatis, olei liliorum alborum. an. 3. i. olei onfacini. 3. ii. ro sarum spodii, masticis, spicae nardi. an. 3. S. cerae albae quantum sufficit, fiat unguentum mediocris molliciei, &de hoc sicut de similibus imgatur spina tota in introitu &exitu lecti actu existente frigido in diebus caloris, &calido in diebus frigoris. Scio etiam ego, quod linimentum bonum ad eos est hoc Rec. mucillaginis sebesten, seminum citoniorum. an. 3. i. olei ro. 3. 1i. corallorum alborum &rubeorum. an. J. ii. conquassentur simul in mortario longa compositione, &administretur ut supra, haec de intentione sexta uero consumptione materierum quae iam Proultima effusae sunt praemittendum primo, quod tales materiae aut sunt mucosae trumbosae &petaloides, aut unt lapilli uel hareae uel surfureae resolutiones &crinoida les. In cura itaque primarum superfluitatum quae iam effusae sunt euacuationes uniuersales &particulares digerentia &mundificantia renes iam plurima praedicta sunt in praecedentibus intentionibus Sed ut opus perfectum habeatur, hic primo scribam quattuo instrumeuta quae mucosas superfluitates &phlegmaticas educunt ab hepate emulgentibus &renibus, tales enim superfluitates sunt quae inuiscant harenulas, &efficiunt lapides Secundo uero principaliter ponam octo composita quae harenulas &lapillos a praedictis uiis educunt, mundificant, et praeseruant ab earum generatione, et multiplicatione in eis.