Latin
905.1 to 905.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 905.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tertium uero remedium describiptum ad grauitatem capitis est hoc. Rec. pilularum assaieret descriptione Auic. prima tertij tracta. primo, quinto cap. 3. j. corallorum masticis ambrae. an. S. 5. fiant pilulae cum syr. de mirto uel miua citoniorum. de quibus hic uir cum uadit ad lectum unam accipiat per sex dies continuos. Quartum remedium describitur ad materias quae iam catat rizando defluxerunt ad pectus emundando eas, ne perducant ad empima uel alia nocumenta, &est hoc. Rec. Iohoch de pino descriptione Mesue in antidotario, lohoch de squilla, ibidem. an. 5. 8. syrupi de hyssopo &liquiritia. an. 3. vj. penidiarum. 3. ij. terantur omnia simul, &fiat electuarium, de quo saepe hic uir in ore teneat, &lambendo reuoluat per os ita, ut descendat per tracheam arteriam ad pectus, &est mundificatiuum electum &securum. Quintum uero describitur ad nocumenta stomachi &est hoc. Rec. xilobalsami conditi coclear unum, °lutiatur in mane tardando cibum per horas tres, Et si in partibus illis non habe retur ipsum loco eius comedatur mirabolanus chebulus unus ut dictum est, ante cibum tardando ipsum ut prius. Et adhuc si neutrum horum haberi posset, loco eorum accipiat zingiberis conditi radicem unam Sextum autem instrumentum describitur ad primum accidens, quod est stupor, &hoc accidens multum indigeret describendis adiuuamentis. Ego tamen tria describam inferius assu menda &unum locale exterius approximandum. Primum re medium est hoc. Rec. electi castorei. 3. i. florum dedrolibani. 9 fiant pilulae cum syr. de sticados, de quibus una deglutiatur in sero per quatuor horas post coenam, &accipe eas uelut secretum bonum. Secundum uero &potens non minus primo est hoc. Rec. opopirae. 3. j. cum. 5. 3. aquae dedrolibani, bibatur per quatuor horas post coenam. quid autem sit opopira lege Nico laum in antidotario, &uidebis quod est electuarium tantae potentiae in calefaciendo &dissoluendo quod aequiparatur igni Ideo dicitur opopira ab opos graece quod est liquor, &pir quod est ignis: quasi ignitus succus uel liquor. quid sit dedrolibanum lege Serapionem in aggregatore capitulo de zeralucrita, &uilebis. Tertium uero &iterum de expertis sed leuioribus est, ut patienti apud somnum dentur in potu. 3. iij.