Latin
905.5 to 905.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 905.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
calefactae deco ctionis ligni aloes. quae enim quanta &qualis sit eius potentia ad aegritudines frigidas cerebri &nerui lege per te secundo ca non. cap. de xiloaloes in areola operationum &proprietatum &membrorum capitis, &uidebis. Locale uero quo utor ege in membris iam stupefactis est hoc. Rec. aquae uitis lib 5. succi ueuen lib. i. s. misce &calefactis ambobus infundantur in eis panni, quibus cooperiantur omnia membra iam stupefacta ipsi enim saepe renouati abscindunt stuporem: immo &satis fortem. Vltimum uero remedium ad aliud accidens, &est lassitudo membrorum iuncturalium in quibus etiam iam dolores incepe runt, est ut aeger saepe balneet, &confricet omnia laxata mem bra, &iam dolentia cum calida aqua extinctionis ferri uel cha ubis. Et si in loco illo inuenirentur termaticae aquae defluentes per mineras ferreas uel aeneas, hoc totum esset melius quod esse possit, &tu considera propositum hic uir petit auxilium ad comminutio Extra nem lapidum renum. &licet confectio de phisti cis supra descripta conueniens sit ad hoc, ut scripsit Princeps. de cimaoctaua tertij. ubi dixit quod phisticis inest uirtus qua com minuitur lapis qui est in renibus: tamen ultra ipsam hoc descri bo compositum: quod non solitum est me decipere in commi nuendo lapides, &educendo eos, &petala trumbos &harenas. Cuius haec est descriptio. R. se. anisi, petro. radicum saxifragiae granorum milij solis, polij montani aristo. r0. an. 3. 1. lapidis lin cis, lapidis iudaici, iapidis spongiae. an. 3. i. s. uitri combusti, sanguini shyrci, praeparati. an. 3. iij. liquiritiae. 3. s. oximellis compo siti, zucchari al. an. lib. s. aceti squillitici. 3. ij. fiat electuarium se cundum artem, de quo in aurora per decem dies &quatuor horis ante prandium deglutiat patiens quicunque sit ille. 3. 5. Credo enim nullum lapidem euadere posse ab hoc electuario sine comminutione. Et si non timerem reuerentiam illustrissimorum auctorum medicinae dicerem quod frangit &educit etiam lapi dem inueteratum: licet sententijs ipsorum dissonum uideatur, sed credo ipsorum auctoritates intelligi debere de inueteratis lapidibus &inueteratis hominibus &decrepitis. Tu autem co sidera. ad laudem dei. Amen.