Latin
907.1 to 907.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 907.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et ti Et tu subiunge quod si haec materia humida &frigida in po A steriori uentriculi parte infigeretur cerebri litargiam perficere posset sit si ipsa materia aquosa esset, &per ultimam partem nuchae descendens paralesim uniuersalem in eo efficeret, quae &consimiles &praedictae iam omnes aegritudines in pluribus earum nedum quod sint difficilis curationis, sed impossibilis pronunciantur sanationis Vide quam magnis, quam multis &tremendis aegritudinibu humanum corpus paratum existat, uix fere omnium summa phi losophantium speculatio tot &tam multas aegritudinum species ab initio seculi usque ad hoc tempus summa cum sua contempla tione speculari potuit: quibus fragile humanum corpus est paratum, ut ex praedictis apparet. Post haec autem iterum iam apparet uirum istum adhuc esse paratum nocumento diminutionis digestionis primae in stoma cho celebrandae nisi ad digestionem stomachi adiuuaret calidi tas cordis eiusdem &hepatis. quorum amborum complexiones calent multum in hoc uiro. propterea quia cum eorum cali ditate refrangunt &bene regulant augmentum humiditatum &inuant ad digestionem ciborum &potuum. Apparet etiam quare in uiro isto inuenitur appetitus satis in tensus, &hoc propter impressionem in ore stomachi factam. materia melancholica uel qualitatibus uirtualibus eius. uir. n iste multum de melancholia generat propter augmentum cali ditatis hepatis ad quod concurrit ciborum amplitudo. unde ma teria melancholica multa a uirtute hepatis potenter expulsa ad splenem &ab ipso splene aitracta ab hepate necessario multiplicatur in splene eius. propter quod color eius ad fuscedinem notabiliter inclinatur, &pars huius materiei melancholicae ac os stomachi delata forti exiccatione, &acredine sua appetitum intensum efficit in eo. Propter quod concluditur, quod s multis &multis uteretur cibis melancholicis, &potu uini magni &ualde opaci, facile perduceretur ad melancholicas aegritudines, ut oppilationem, dolorem, uel apostema splenis &quar tanas febres. Est autem in uiro isto diminuta digestio. primo propter frigiditatem etiam accidentaliter multiplicatam in sto macho suo a multa humiditate. humiditas enim maior quam debet reddit corpus frigidius quam oportet. unde ex hoc sequ tur diminuta digestio.