Latin
907.5 to 907.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 907.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et ex alia causa etiam, quia propter augmentum humiditatum in stomacho generantur in eo uentositates multae quae sunt causa indigestionis inquietando cibum &potum in stomacho: ita ut quandoque percipiat in eo tensio nes &fluctuationes frequenter. Cum ergo stomachus diminute digerat cibaria, necessarium est in ipso multum generari phleg ma aquosum &mucillaginosum. digestio enim secunda hepatis non potest in totum corrigere nocumentum primae digestio nis in stomacho. decimaprima tertij cap. tertio colligendum. Vnde ex hoc fundamento facile concluditur ipsum esse para tum ad oppilationes hepatis Et sequitur secundo ipsum esse paratum ad oppilationes renum. Et sequitur iterum tertio ipsum esse paratum doloribus reni harenosis &calculosis. &proprie cum erit homo utens cibarij talidis &siccis &aperitiuis, &cum conabitur multum exercere opera uenerea. Et sequitur quarto ipsum non esse hominem tam magnifice paratum ad exequendum actus uenereos, quam maxime incita tur ad eos Et sequitur ultimo ipsum debere discrete exercere se in lude mulierum, &plura alia correlaria ex hoc fundamento deducere potuissem: sed ista sufficiant. Haec in summa est huius uiri dispositio tanta speculatione deducta Capitulum secundum de cura per regimen sex rerum non na turalium continens rubricas sex De electione aeris &annexorum. Rub. igitur dispositio huius uiri parata est OVoniam cadere in aegritudines cerebri &adiacentium partium pectoris stomachi splenis renumi &hepatis eius, ut ex praecedenti capitulofacile intelligi potest. Et quoniam uir iste nobilis nondum aegrotat, immo est neu ter decidentiae nominatus. ita quod facile est cadere in aegritu dines: ideo uidetur quod regimen eius non indiget intentionibus &instrumentis proprie curatiuis. talia enim conuenien COLAIA. tia sunt proprie aegretantibus actu. Similiter etiam uir iste non indiget penitus regimine conseruatiuo. tale enim proptie competit inculpate sanis. Ideo cum iste uir aptus existat cadere in aegritudines: nondum tamen incidit in eas. Ideo indiget regimine partim conseruatiuo sanitatis actualiter existentis: partim uero praeseruatiuo a casu in praedictas aegritudines. propter quod regimen eius debet esse complexum ex conseruantibus &praeseruantibus causis . s. partim per similia, &partim per contraria fiendum.