Latin
908.1 to 908.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 908.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia ratione sanitatis indigeret calefacien tibus: ratione uero aptitudinis aegrotandi, indigeret his quae prohibent augmentari in eo repletionem &minorarent praeexistentem plenitudinem quae attinere deberent infrigidantibus &exiccantibus. Et cum magis promoueant mentem medici conseruatio sanitatis quam praeseruatio ab aegritudine quae nondum euenit: idcirco regimen eius fundari debet super applicatione rerum calefacientium &exiccantium &minorantium materias, &cum humiditas respectu caliditatis amplior existat in eo, idcirco instrumenta exiccantia potentiora debent esse. unde ea quae calefaciunt corpus in primo gradu &prima mansione secundi rationabiliter conueniunt ei: sicut ea quae sicca sunt in secundo conueniunt ei. Itaque modus processus erit in assignando regimen per res non naturales calefacientes corpus &exiccantes modo praedicto. Demum autem gratia complementi operis ponentur aliqui canones &instrumenta curationis quarundam aegritudinum. quaefacilius in eo euenire possunt dum eueniunt. Itaque ciuitas, locus, &camera habitationis eius sint expo sita orientali aut meridionali aspectur in quibus caliditas notabilis inuenitur magis quam in locis septentrionalibus &occidentalibus secundum partem. &sit domus aedificia habens non antiqua neque de nouo constructa, &caueat habitare cameras testudinales reuolutiones habentes. nec conueniunt ei loca aqua uel decursibus aquarum uel fontibus propinqua, nisi fuerint a terra multum eleuata, &in aspectibus praedictis posita super montibus Et siquidem camera taliter conditionata non possit haberi: artificialiter praeparetur tabulis abietis aut laricis aedificata aut in ea saepe magnus accendatur ignis factus ex lignis quercus, lauri, pomorum, iuniperi, abietis, aut sarmentorum uitis, aut saltem praeparetur in camera stufa sicca, &caueat a conuerfatione in loco ubi accensi fuerint carbones, qui non fuerint orius combusti, ita ut uapor malae qualitatis consumatur, quo homo non raro interemptus est. licet securius sit absque talibus carbonibus calefacere cameram quam cum eis. Et siquidem camera locis infecti aeris propinqua esset ut la cunarum latrinarum, uel ubi praeparantur coria, uel ubi in ciuitate pestifer inueniretur aer: tunc bis uel ter in die fenestris dil genter clausis &hostijs, aer camerae suffumigetur hoc composito effuso super carbones ut prius euaporatos. Rec. stora. calami tae, colophoniae, galliae mus. ligni alo, camphorae. an. 3. j. S. thu ris. 3. j. puluerizentur omnia per se, deinde commisceantur.