Latin
Cap. III
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 928
Unproofread scanNot analysed yet
multinlicata in hepate &suo receptaculo, aut quia uehementer alterando debilitat uirturem, aut propter aliquam de causis oppilantibus in hepate non fit debita euentatio frequenter putiere post &se bres praedictas efficere Et si quidem ista materia colerica ibidem absque putredine conseruetur, malam complexionem calidam in toto efficere potest Iterando spiritum, &sanguinem toti corpori communicatos. Et colligitur secundo ex praedictis, quod si praedicta materia multiplicetur ad intestina, faciliter potest facere solutionem colericam Et si per urinae uias ardorem in eis facile perducere poterit. Et sequitur tertio, quod si haec materia euaporando capiti uel substantialiter ibi propulsa detineatur, cephaleam calidam generabit in ipso. Si autem ad partes oculorum in oculis obtalmiam colericam efficere poterit. Et si aliqualiter melancolica &ingrossata retineretur circa partes gutturis in eis facile potest producere squinantias colericas quae notabiliter suspectae forent. omnibus in unam summam redactis appa Ex quibus ret, quod iste generosus adolescens paratus est ad omnes has aegritudines. Primo ad febrem continuam colericam, &interpolatam. Secundo ad malam complexionem calidam &siccam totius corporis, a qua semper ut plurimum neu traliter affligitur neurralitate decidentiae nominata. Tertio pa ratus est ad fluxus uentris colericos. Quarto ad dolores uentris acutos. Quinto ad punctionem &ardorem urinae, &fortasse ad excoriationem. Sexto ad multiplicationem harenularum, &consequenter ad lapides in renibus. Septimo paratus est ad sodam colericam. Octauo ad obtalmiam consimilem. Nono ad squinantiam colericam. Decimo ad uerendas dispositiones pectoris, &proprie si catartizans colerica materia raptum cape ret ad pectus &ad pulmonem, &tu considera, quia haec omnia facile sunt demonstrabilia intelligenti theoriam, &principia scientiae medicinalis Et sequitur ultimo ex praedictis, quod iste uir magna indiget diligentia, &non minori solertia sui regiminis, quod in sequen tibus duobus capitulis principaliter aperietur. De regimine dispositionum huius uiri per debitam mensuram rerum non naturalium.