Latin
Cap. II
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 928-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. pro conuenienti regimine huius uiri, eligaTAqUê, cur locus habitationis eius remissae calidita tatis, ut per ipsum &per alias res non naturales consimiliAter mensuratas conseruari possit naturalis eius complexio. Et quoniam remissa caliditas intensae caliditati applicata remit tit, &refrangit ipsam, ideo res non naturales primi gradus caliditatem &siccitatem in corpore productiuae erunt huic cor pori necessario eligendae, conseruant . n. naturalem caliditatem &siccitatem corporis, ut ipsum ad melius permutare possunt propter causam praedictam Igitur euitet mansionem camerae aspectu meridionali &oecidentali subiectam. Caueat ab aere calefacto, &proprie suffo cato in cameris, &diu retento, sicut a fumo ex carbonibus non respiratis accenso. Et omnino euitet uestes excellentis calefactionis, &proprie quae sibi adhaesione cum fortissima compressione coartant membra, &maxime renes &ilia, &pectus &caput eius conuenienti tectura custodiat, propter quod non laudo in ipso capellum palearem, neque capellos de lana, &proprie suffultos dossibus uariorum sua caliditate &pondere caput uehementer laedentes, ut inoleuit hodie fantastica iuuenum tectura, qui magis opinione uana, &aliorum sequela haec talia capitis ornamenta gestant, quam quaerentes utilitatem propriam, sic ut etiam detestandae sunt uanae mulieres, quae in hac nostra aetate caput earum muniunt ornamentis fere turrige ris. Post hoc autem etiam mansiones terraneas, &fluxibus aquarum propinquas euitet propter uehementem frigiditatem, &humiditatem talium locorum. De cibis autem pariformiter dicendum est, quod omnia talia alte rentur his quae caliditatem &siccitatem refrangere possunt. Panis igitur eligatur purissimae farinae habens aetatem trium dierum non plurium multum fermenti plus quam consueuit, &parum salis coctione non adustus uel torrefactus, qui etiam crustari de E deglutiendo ipsum. bet si adustus fuerit.