Latin
969.6 to 969.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 969.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
tertia quarti tracta tu tertio cap. de causis &speciebus leprae. &assumatur etiam fundamentum ex his quae scribuntur septima quarti tractatu de corruptionibus capiti faciei &toti corpori euenientibus, &haec in summa fuit huius dominae dispositio. auius dispositionis plurima &difficile In regimine scribenda forent. uerum quia haec domi na curata est a dispositione praedicta sufficienter &perfecte: nunc non uidetur mihi necessarium esse aliud quam ponere regimem praeseruatiuum eius a praedicta dispositione, quod in quin que capitulis sequentibus partiendum est. Primum itaque horum est, ut haec domina abstineat ab omni cibo calido acuto salso inflammabili, ut ficus, sinapis, cepe, pos rum, &sic de alijs, &etiam unctuosa euitet cibaria, &abstineat a uinis subtilibus calidis euaporatiuis ad caput, sed utatur uinis ponticis acribus rubeis &subrubeis, &omnia cibaria eius refrangat artificialiter cum infrigidantibus &humectantibus, ut est endiuia, bleta, &sic de alijs Secundum principale remedium est. ut haec domina a praesenti tempore usque ad totum mensem Februarij futuri de 1443.