Latin
Cap. III
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 970
Unproofread scanNot analysed yet
omni fine quinque dierum parum ante coenam accipiat unam pilulam de aloe praeparato &abluto cum succo endiuiae, scariolae, portulacae &acetosae secundum artem. Et si contingeret quod haec domina non esset bene lubrica uentre tempore inter medio: tunc omni tertio die alternatim accipere potest pilulam unam de praedictis hora praedicta. Tertium principale remedium est hoc. Rec. specierum triasandalorum completarum, trociscorum de ros. an. H. j. trocisco rum de uiolis, &de berberis. an. 3. j. zucchari al. lib. S. cum aqua acetosae. fiat confectio in rotulis magnis, de qua omni die sem per ante cibum accipiat. 3. 5 Quartum principale est hoc ut haec domina omni septimana tribus diebus successiuis quibus diebus continuis per quatuor horas ante prandium accipiat. 3. V. aquarum infrascriptarum. Rec. aquae capillorumue. 3 ij. aquae acetosae, cressonum for talium. an. 3. j. 8. misce, &si non posset habere aquam cressonum fontalium loco ipsius accipiat aquam cretani marini maioris, quae potens est ad diuertendum, &praecipitandum materias acu tas omnes per uias urinae. Vltimum uero principale est hoc. Rec. radic. enulae, lapati acuti. an. M.j. radicum uiolarum. M. ij. ellebori nigri. 9. 5. mirrae, sarcocollae, oppoponacis. an. 3. j. se. endiuiae, acetosae, scariolae an. M.j. granorum sisami. M. ij. bulliant omnia in una magna situla aquae usque ad consumptionem tertiae partis ubi effundatur cineris cribellati scutella parua, &ex tali lixiuio caput eius abluatur in septimana bis. Ad laudem dei. Amen CONSILIVM CCXCVIII. De crustis uel rupturis puerorum. aliquibus infantibus fie Icontingat ri crustas uel rupturas super capite, aut in facie, uel alia quacunque llparte corporis: tunc fiat remedium hoc infallibile. Rec. uitellos oui elixatos usque ad duritiem numero. XVj. mirrae. 3. j. radicum iari. 3. s. ellebori nigri gra iiri comminuantur, uel frangantur uitelli oui cum digitis: deinde in ferrea sartagine ponantur, &commisceantur cum praedictis pulueribus, &coquantur super carbonibus ignitis absque flamma usque quo incipiant spumae fieti. tunc ergo cum caceola ex primatur oleum &colligatur, &hoc totiens coquendo &exprimendo. quotiens poterit emittere spumam. tunc enim abiiciantur faeces, &collecto oleo in uase stricti orificii, et clauso ore seruetur. De hoc ergo oleo omnes partes corruptae liniantur plu ries in die. cadet enim crusta, &remouebuntur, &sanabitur infans CONSILIVM CCXCIX. De lepra &proprie elephantica cum decimaquarta accidentibus ad ipsam consequentibus &duobus cum ea complicatis quae sunt. Casus pilorum barbae &superciliorum pustulae per uniuersum corpus apparentes. Asperitas &raucedo uocis. Difficultas anhelitus. Sitis immoderata. Tensio splenis. Immoderata caliditas hepatis &renum. Multitudo uentositatis in omnibus intestinis. Stipticitas uentris Multitudo pustularum in omni pede magno. Viceratio pedum Stupor in pedibus &tibiis. Euersio &corruptio coloris naturalis ad praeternaturalem. Pustulae in colatorio &toto palato. Dolor renum ab arenulis &lapillis Tenebrositas uisus. Diuiditur autem consilium in partes duas.