Latin
975.5 to 975.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 975.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
quia eorum exiccatio &ingrossatio remotae sunt per aquam in qua infunduntur: quae dat tis penetrationem &ablutionem conuenientem. unde zaltae si ue nebulae esset ei inconuenientes. Similiter etiam &carnes oportet esse leuis digestionis &be ni nutrimenti sicut pullorum &uolatilium degentium in aere &in aquis uelut anatuli pingues, &perdices, &fasiani, &fran tolini, &starnae, turtures, turdi pingues, &palumbi filuestres; &pipiones omnino dimittat: &aliarum usus carnium conuenit ei, &proprie cum non sunt ualde pingues. &caro capretti men salis, &caro uituli lactentis, et castrati iuuenis, &porcellorum iu uenum domesticorum uel siluestrium conueniunt ei. &caro gazelli etiam &iuuenculi cerui est sibi conueniens, &qualeae conueniunt ei, &caro cuniculi etiam multum laudabilis est. Caro leporis non placet mihi propter melancolicitatem suam. De piscibus autem optimi sunt sibi fontales omnes iuuenes omni limositate &uiscositate priuati: &proprie qui sunt appre hati in ciuitatibus. Meliores autem sunt ei fontales &fluuiales quam maritimi. &iterum conuenientiores sunt ei elixi quam assati. Si autem coquantur in oleo melius est ei oleum de sisamo &oliuarum quam de nucibus. &conuenit etiam ei oleum de amig dalis dulcibus: quoniam conuenienter mundificatiuum est &ape ritinum. Butiri autem usus in hoq uiro non uidetur conueniens propter inflammabilitatem, &inflammationem suam. De fructibus aute conueniunt ei suo tempore cerasa &auellanae recentes et amigdalae et pira muscata et reliqua dulcia, pira e OCXCIXX. laudantur ei.