Latin
976.1 to 976.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 976.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ficus recentes, &proprie quando post earum co mestionem bibitur aqua recens, &dimittitur uinum: cum etiam mediocris dulcedinis fit: aut ponticitatem laudabilem habens sunt sibi conuenientes. &perfica etiam laudantur ei, &pomi granata dulcia, &muza sunt eisdem valde bona. Acetosa uero granata non conueniunt ei propter conuenientiam complexio nis eorum cum melancolia. Vniuersaliter enim acredo aceti nocet melancolicis. tertio regiminis acutorum. Nuces autem mespilae &sorbae citonia &castaneae dimittantur. poma uero bene matura laudari possunt ei: propterea quia resistunt putre factioni: immo recti ficant eam. Vuae autem bene dulces &albae per duos dies post earum collectionem conseruare conueniunt. De serculis autem conueniunt ei cicerum rubeorum &albe rum brodium: &spinachia, bleta, endiuial, cucurbita, lactuca portulaca, refractae cum foliis foeniculi humidi. omnia haec bene conueniunt. Melones autem bene maturi propter infrigidationem &humectationem &lenificationem quae est in eis sunt ei boni. Et pari ratione conuenirent citruli uel cucumeres dicti nisi timeretur eorum putrefactio vel putredo ex eis. Anguriae uero &proprie quae nascuntur in regno Apuliae sunt sibi bene conuenientes propter apertionem &infrigidationem. quae reperitur in eis, &conuenientem nutricationem accepta ex dulcedine earum. De radicibus uero euitentur scordeon, porrum, allium, bulbus, &raphanus nisi in raro usu. Et ferculum laudant ei factum ex iure decoctionis ranarum fluuialium: &proprie cum foliis bletae maluae uiolarum &cucurbitae. Crisolocana uero inter alias plantas etiam sibi ualde utillima est. Lactis uero usus est sibi ualde conueniens: &proprie factis in eo ferculis quibuscunque. &lac coagulatum colostra dictum, &post caseum &lac rececta nominatum, &caseolae recentes optimae sunt ei &conuenientes Mellis uero usus licet ab auctoribus uniuersa fere concordia approbetur: in hoc tamen uiro non placet mihi propter cor ruptibilitatem eius in stomacho suo a caliditate hepatis notahiliter distemperato. Vsus vero aromatum ut piperis cinamomi utriusque galangae. zingib. &similium calidorum non placet ne praeparent humoes ad adustionem. Verum specierum infrascriptarum usus pla ceret mihi ad uigorandum digestionem eius primam &secundam: immo &tertiam, quarum descriptio est haec. R. croci. 3. i.