Latin
98.1 to 98.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 98.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
uiae, lactucae, sandalorum alborum, &rubeorum, spodij, sumach, berberis, se. acetosae, scariolae, ossis de corde cerui. ana. 3. S. aquae buglosae, aquae cichoreae, aquae menthae. an lib. ij. croci, anthos macis, se basiliconis. ana. 3. 5. Infundantur omnia per tres dies: de inde coquantur usque ad consumptionem duarum partium prae dictarum aquarum. post haec autem colentur, &fortiter exprimantur, &colaturae addantur uini granatorum sirupi acetositatis citri. ana. li. s. zucchari al. lib. ij S. deinde coquantur, &aromatizen tur cum puluere. 3. i. spodij. &3. s. camphorae, &dentur ex eo in potu. 8. ij. cum. 3. ij. aquae buglossae Ad hanc etiam intentionem conferunt sacellationes, unctiones linitiones, embrocae, emplastra, epithimata, &reliqua similia de quibus non curaui propter fastidium applicationis earum, &quia ex praetactis facile componi possunt, &considera uero intentio supra praemissa compleri potest Quinta per ea, quae sunt in intentione praecedente. Item &melius per omnia, quae tacta sunt supra, tractatu primo. cap. 3. de electuarijs confectionibus, trageis, pulueribus, &reliquis ibi uidendum. Ad quam etiam intentionem magnifice confert usus theriacae maioris, &mitridati. Domestica aut magis sunt electuarium dianthos, &laetificans Almansoris, &multa talium, quae scribere non uidi opus: cum sufficiant ea, quae supra tacta sunt. &ultimam intentionem complent omnia faciSextam liter superius tacta. 3. cap. primi tractatus Item gargarismata, collutiones, caputpurgia, sternutatoria, ab lutiones, &pulueres capiti superaspersi Gargarisma bonum post praemissas euacuationes poterit esse tale. Recipe aquae decoctionis maioranae. &zinzi. 3. iij. oximellis squillitici. 3. i. s. misce, &ex ipso calido fiat gargarisma Secundum poterit esse est decoctione rutae, sticados, pulegij, calamenti, betonicae, &arthanitae Tertium &melius praedicto est hoc. Recipe radicum arthani tae, hyssopi, calamenti, folij, ameos, pulegij, sticados. ana. 3. 8. pire tri. 3. i. ireos. J. iiij. aquae fontis lib. iij. mellis dispumati lib. i. coquantur omnia simul, &de hoc calido ieiuno stomacho in mane, &uespere fiat gargarisma: ex hoc etiam potest fieri collutio absque exercitio gargaleonis. Masticatorium commune potest esse masticare ceram, frustrum ligni, corij glutinis, &ma sticis Meliora autem masticatoria, licet non ita delectabilia sunt, ut masticatio ireos, arthanitae corticis agarici, galangae granorum paradisi, &plurima talium.