Latin
98.5 to 98.6
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 98.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Caputpurgium autem optimum ex aiqua maioranae calida cum zuccharo in ea dissoluto attracta per nares mane, uespere ore prius pleno aqua zuccharata Item attracti aqua mellis cum subtriplo succi radicis bletae. Item attractio aqua mellis cum modico piperis, &puluere aga rici similiter facta. Sternutatoria uero communia sunt insufflatio pulueris piperis, uel attractio eius per cannulam usque ad rizam facta, uel insufflatio pulueris ellebori, uel pulueris se. urticae, aut granorum paradisi, uel euaporatio facta super aceto calido in quo cocta fuerunt staphisagria, zinzi. galanga, grana paradisi, &simi lia ita, quòd uapor per nares attrahatur. De ablutionibus uero bona est ablutio cum lixiuio facto ex aqua decoctionis maio ranae, rutae, sticados, hyssopi pulegij, calamenti, ameos, bacarum lauri, &similium. Item ablutio aliquando facta cum uino aromatico subtili. Item ablutio in diebus frigoris ante facta cum aqua uitis calida.