Latin
99.1 to 99.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 99.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ego uero infundere soleo cinerem in aqua ireos calida, &ex ea facio lauari caput cum sapone albo, in quo parum musci, &ambrae fuit incorporatum uero capiti superaspergendi fieri possunt ex Pulueres omnibus supradictis. Melius autem, quod fieri potest, est superaspersi pulueris gariophylorum super commis sura sagittali, ut scripsit Auenzoar in proemio teysir Item puluis iste. Recipe pulueris maioranae. 3. 8. sticados, beto nicae, florum rorismarini, galangae. ana. 3. 8. sandaracae. 3. ij. superaspergantur capiti, ut supra. Capitulum secundum secundi tractatus erit describent remedia singularia, &composita remouentia ac cidentia sex, quorum dearticulata expressio facta fuit i proemio huius operis Rimum quorum fuit dolor capitis, ad quod duo ponantur Osingularia medicamina, per me saepius experta. Quorum primum est. Rec. aloes hepatici. 3. j. infundatur in tribus. 3. succi caulium, &exponatur soli usque ad consumptionem succi: &ita fiat bis. deinde ex eo fiant pilulae ex una. 3. vj. de quibus accipiantur una, uel duae per duas horas post coe nam: &mirabili iuuamento conferunt, ut experiri potest. Secundum est locale exterius applicandum hoc scilicet. Reci pe foliorum rutae recentis. M.iiij. foliorum artemisiae. M. j. 8. foliorum solatri. M.j. foliorum betonicae. M. iij. croci. 3. j. salis comestibilis. 3. s. terantur omnia simul cum albumine oui, reducan tur in emplastrum, ex quo frons, &tempora, &prora capitis liniantur, &remouentur dolores omnes a causa frigida facti iuuamento solemni. uero accidens malam complexionem cali Secundum dam, &humidam cerebri consequens erat conturbatio in somno corrupta, quae amplius scriptura non extenditur De his ergo, quae experta a sapientibus pronunciata sunt, est adamantem lapidem annulo ligatum, uel collo, aut alteri parti suspensum habere, &sub capite dormiendo tenere, aut aliter quo modolibet prope se gestare Compositum bonum ad hanc intentionem expertum est hoc Rec. mirabolanorum Kebulorum, &indorum. ana lib. j. follicule rum senae lib. S. infundantur in aqua uiolarum, &buglossae. ana. lib. iij.