Latin
LEALIS LEALIS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 10-3
Unproofread scanNot analysed yet
Sed mala isthaec adhuc tolerabilia fortasse essent, nisi concepta intra animum mendacia, sive dicteriis, sive scriptis spargerent in Populum, quo fit, ut incauta, &ad omnia parata Juventus ψευδολογίας pro ratis sententiis accipiat. Nondum enim Pythagorica desierunt tempora, &serviles adhuc praesto sunt animae, pecudum more, quacunque placuerit agendae. Sed mittamus sua patientia dignos. Placet itaque, ut dicebam, Testes imprimis examinare, ea praecipue de causa, quoniam officina veluti sunt, in quam primum Homo caeteraque perfecta Animalia cuduntur: Hominem quippe antequam contemplemur. non est ab re ea parumper versare instrumenta, quae tantum opus machinata Natura comparata sibi voluit. At quoniam de Testiculorum substantiâ, &compositione nullus hactenus exactius, vel ipsa affirmante Bιβλιοθηκῃ, peregit, quam Regnerusa faciat de Graaf, quandoque in praeclarum Virum animadvertam, ut quae veritati consentanea protendit, ea ingenue confirmem, quae vero ab ipsa declinare mihi certe compertum sit, si reducere curavero, non offensurum me spero φιλοσοφον &Speculatorem Naturae. Quidquid demum fiat, habeo praeterea, quo mihi qualemcunque illius devinciam animum, si de rebus certiorem aliquibus fecero, quas ipse ignorare ingenue fatetur. Principio puto, convenire nos de Testium situ, Tesmagnitudine, atque figura, nam quae dicuntur, nontes aliquando intra abdominis latuisse pelvim nuna Tract. de Viror. Organ. gen. inserv. nunquam inguinis occupasse regionem, inani scroto manente, errores Naturae sunt, quos consectari plurimum non expedit. Neque disputabo de numero sollicite, unumne Testem habuerint quidam, plures duobus alii, siquidem difficilem non inveniunt ista fidem apud exercitatissimos Anatomicos, &qui variis multisque, qua viventium, qua mortuorum corporibus curiosas manus injecerint.