Latin
LEALIS LEALIS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 9-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cave tamen, ne me credas laureolam, ut ajunt, in mustaceo quaerere sustine parumper judicium Tελείως ἀριστέυόντα tuum, dabo operam, ut mecum teneas, pusillam quidem rem hominem esse, quemadmodum de Mundo Zeno aliquando apud Moralem a dixit, sed in ipso, quod quaerat, omnem hominem reperire. Proposui de Testium natura, iisque finitimis partibus primum sermonem instituere, mens vero non est, totam illorum absolvere Anatomen, qua in re multos scio desudasse egregrios Viros, Teque unum praecipue, cujus merito nomen omnium ora omniumque aures complet, sed eas mihi seligere partes poliendas, quas pene incomptas liquerunt, &,siquae fuerint, altis ignorantiae tenebris involutas pro viribus aperire. Scire Te interim vellem, nihil me, quod plurimis experimentis plane confirmatum non habeam, prolaturum, nempe veritatem placuit in oculis quaerere quam multi perperam auribus inesse putant. Quippe turpe est fide uti, ubi scientia haberi potest, quod intellectum ab omnibus vellem, iis praesertim, qui Anatomicae quamcunque Reipublicae operam navant, quorum multos video ab initio occupatos errorem pervicaciter, &ignorantiam comprimere, eo grandi poea Seneca Quaest. natur. in fine. na digniores, quod ventitantis veritatis insuetos lumini oculos nictantibus claudunt palpebris.