Latin
RAE RENUM
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 102
Unproofread scanNot analysed yet
enim praeteream nunc utrum, quemadmodum Aristoteli placuit, alimenti concoctionem &humoris secretionem procuret, certe Renes tegit exterius ac munit, &calorem dissipari prohibet; intus vero instar mollissimi straguli vasis substernitur, &ejus lem ac lubrica humiditate, non secus ac glandula &adeps, quae circa collum Vesicae sita sunt, urinae acrimoniam temperat atque obtundit, facitque ita, ne laedat, neve Renes arescant; quae forsan ratio impulit Aristotelem ut crederet, solere eos, qui Renum vitio aegrotant, pingues esse: verum pinguedo modum excedere non debet; nam nimia copia adeo Renes obstruit, ut densata ipsorum substantia, &constipatis vasis, ipsi pene strangulentur, quod malum propter ubertatem pabuli ovibus saepe accidere, idem Aristoteles testatus est. Membrana exterior Renibus, quos undique ambit, firmat ac fovet, operimenti, vinculi &mollis simul straguli loco est: ea vero, quae propria Renum membrana est, extrinsecus quidem obducta substantiam unitam continet, figuram custodit, superficiemque lubricam ac splendentem reddit; intus vero reflexa, Renum portas &ventres subintrans vasorum comes fit, eaque undique cingens &vestiens admodum firmiora reddit: eorum autem ora num instar coli obtegat &velet, instarque janitoris seu custodis, ne quid inde praeter Naturae institutum egrediatur, provideat, iis relinquo, qui Anatomen accuratius exercent, inquirendum, &proprium pariter glandularum, quae Renibus haerent, usum, quem quidem ego fateor exploratum etiam nunc me non habere.