Latin
RAE RENUM
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 103
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum vasa in origine &insertione ampla sunt, quia aqueum excrementum, &copiosius aliis est, &alimento atque utili sanguini permixtum: brevia &robusta creata sunt, ut Renes quasi vincula suspensos sustinerent, ne longius a Jecore distraherentur: ramus unus aut alter venae, quae Azygos dicitur, cum eis unitur, ut mutuus fiat Renum ac Thoracis consensus; quasdam ad Testes &ad vicinas partes emittit propagines, quo illi semen conficere, hae vero nutriri commode possint: multifariam vero divisa, &pluribus locis invicem juncta ubi ad Renum substantiam penetrarunt, illam circumdant, &instar retis implicant, &quasi sarcinam stringunt: desinunt denique in angustos &tenues fines, ut sanguis melius elaboretur, &serosum ab eo excrementum facilius secernatur. Ureterum substantia exanguis est, similis, ut exposuimus, Vesicae Urinariae, cujus sunt germina, idemque secundum genus utriusque usus est; illa nimirum urinam suscipit; hi deducunt: in substantiam Renum plures ramos tanquam digitos diffundunt, ut ab eis serosum excrementum attrahere omni ex parte possint: lati sunt, &praecipue extrema ora, ut glandulas, vice operculorum eis incumbentes, melius circumquaque amplectantur &stringant: Vesicam Renibus conjungunt adeo, ut haec ex illis pendere videatur: obliqua est horum vasorum in Vesicam insertio, ne lotium ab ea sursum ad Renes remigret, quem usum praestare etiam opercula quaedam iisdem vasis imposita, Galenus quando104 DE UTILITATE STRUCT. REN.