Latin
RAE RENUM
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 108
Unproofread scanNot analysed yet
His sedulo &saepius expensis, si te laboris non pigeat, ut variam &admirabilem ejusdem Naturae artem contempleris, poteris etiam animal aliquod brutum ex iis, quorum in enarratione mentionem fecimus, dissecare; neque enim parvi pendenda est, ut fit a multis, eorum Anatome, quia, ut caetera sileam, complures nobis rationes suppeditat, quae in hominis fabrica non facile inveniuntur; quod cum in aliis, tum praecipue in Renum situ aperte intuemur, nam in multis brutis quorum numero Erinaceus minor est, altera Jecoris fibra excavata cernitur, quae dextrum Renem aeque eleganter, atque amice sufcipit &lectitur, sinitque ut ascendat: in homine vero, in quo non expedit Jecur hac parte esse excavatum &in lobos dissectum, Renis dexter ei tanquam nobiliori membro locum cedens, sedem paulo inferius accepit: ex vera hac situs Renum cognitione cum caeteris hanc utilitatem capies, quod topica remedia Renibus applicare statuens, in errorem quorumdam Medicorum non incides, qui vel mediam lumborum spinae regionem, vel Ossis sacri sedem inconsiderate illinunt: sed ad Renum administrationem redeo. Cuncta haec sine manuum opera, aut scalpelli ope intuitus, pinguem Renum tunicam tempestive detrahes, quod dum facis, cave quaeso ne glandulas praetereas, quae Renibus incumbunt, &vasa parva laceres, quae in membranam illam &glandulas praedictas distributa sunt; nam praeterquam quod illorum tibi origo &conjunctio varia occurret, fieri etiam poterit, ut reperias glandulas a propriis vasis perforari, &conjungi quosdam alios ramos cum venis Septi transversi videas, quae quidem admodum elegans Naturae solertia omnes propemodum Anatomicos ad hanc diem fugit: occurret etiam tibi, sectionem docta expertaque manu administranti, alia vasorum unio &commixtio sane admirabilis, diligentioribus Anatomicis hodie non ignota, quae quidem unio fit ab extremis venae partibus, quae Azygos dicitur, quia sociam non habet, aut cum Emulgentibus, aut cum proximis Cavae ramis, qui e regione summitatis secundae lumborum vertebrae oriuntur: sunt vero ista abs te praecipue observanda, quia ex hujusmodi inspectione venarum ¬itia duplicem percipere fructum potes, nam vasorum descriptionem veriorem &magis absolutam habebis, &quosdam morbos commodius curabis, &vero horum vasorum unionem atque permixtionem iterum ac saepius contemplatus.