Latin
RAE RENUM
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 107
Unproofread scanNot analysed yet
His inspectis, altitudo, intercapedo a maxima Vena, nec non vasa, quae Emulgentia appellantur, expendenda veniunt; tum quia apud Hippocratem, vel potius apud illos, qui ejus libros adulterarunt, admodum variae ac falsae horum vasorum descriptiones reperiuntur; tum etiam quia eorumdem origo, distributio, atque insertio in hominibus adeo diversa dissecantibus occurrit, ut etiam in uno eodemque cadavere vasa dextri lateris ab iis, quae sunt in sinistro, plurimum differre haud raro inveniantur: tum denique ut momenta causarum &utilitatem consideres, quas de Renum ac vasorum altitudine priores Anatomici assignarunt; ubi enim sedula administratione semel atque iterum observaveris, num Renes aliquando e regione sint adamussim positi, &si alter suo conjuge sit eminentior num is perpetuo dexter sit, an secus; numve vasorum ortus pro ratione altitudinis, aut depressionis Renum variet; ac denique utrum hujus rei causa sit Jecoris, Lienis, Ventriculi, &Coli intestini positio, vere judicare &recte poteris, quis Anatomicorum admirabilem, tametsi admodum variam, Naturae artem circa Renum &horum vasorum situm ac dispensationem melius exposuerit; quisve hujusce varietatis, aut veras, aut commentitias causas assignaverit: intelliges autem, ni fallor, perspicue eos, qui aliter quam nos scripserunt, bruta solum, quae non ita multum ab hominis fabrica discrepant, secuisse, aut certe descripsisse, atque sectione brutorum deceptos complura longe aliter, quam in homine sint, posuisse, atque ex his, quae frequenter occurrunt, haud pauca omisisse; Natura enim, ut jam monui, in brutorum Renibus conformandis, &in eorum vasis dispensandis, a proposito instituto suo raro recedit; in hominibus autem frequenter, quasi omni lege soluta libera voluntate utens.