Latin
CAP. XLIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 113
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XLIII. De Vasorum, Ureterum, ac Nervorum in Renes Distributione exploranda. is recte riteque administratis, tempestivum erit Apropriam Renum tunicam hinc inde jam detractam &excoriatam, Emulgentibus, Urinario vase, ac nervis, quos ligasti, altera manu simul cum ea apprehensis, qua te ducet, scalpello sequi; illa sane una &continua existens, ac simul cum his vasis permeans intra scissuram expanditur, quae, Renum substantia quasi utrimque divisa ac laxata; in sima ipsorum regione fit; est autem satis ampla, &alte penetrat, statimque, tunica detracta, se conspiciendam praebet copiosa pinguedine, pro ratione tamen habitus corporis, semper undique circumfusa &plena, quam si bene detergas atque abradas, Renum substantia inaequabilis &quasi erosa apparebit, non quia hac parte ab aliis diversa sit, sed quia propter magnorum vasorum divisiones, quae eo loco sunt, non perinde continua &aequabilis videri potest, atque illa, quae in gibba Renum sede continetur, quaeque tenuissimis ac visum propemodum effugientibus vasorum ramulis ubique est refertissima; quam ob causam suspicor plerosque Anatomicos spongiformem ac cavernoiam esse Renum substantiam asseruisse. Post haec accurate considera, eademmet propria Renis membrana hinc inde reflexa &expansa, quopacto vasorum ramos non minus eleganter, quam amice excipiat; ipsi vero rami, perinde ac anserum digiti, eadem membrana suffulti supra infraque expandantur, &adipe undique circumfusi, atque inaequabili carne firmati usque ad Renis altitudinis medium perveniant; horum autem vasorum progressum &distributionem ut videas, alterius generis diligentia adhibenda est; nam primo Renum caro in gibba ejus sede diversis lineis, nempe transversis &obliquis, incidenda est, ac digitis comprimenda, siquidem plurimas guttas sanguinis manare statim videbis; deinde altero Rene apprehenso, (prior enim haud erit arbitror, propter varias sectiories idoneus) ipsius substantiam obtuso scalpello sensim rade: quodsi ad ferendos Anatomiae labores parum aptus non fueris, tenuiores quoque vasorum rami in conspectum venient, tunc vero stylo per Emulgentia vasa immisso, miram ipsorum elegantemque dispensationem &conjunctionem observare poteris, quam variis in locis fieri ostendi; cernes item apertissime eosdem in sinum Renum non finire, sed non longe ab extrema ora ambitus, seu gibbae ipsorum partis, propter tenuitatem aboleri; eadem cura adhibita certior fies, num membrana, quae vasa succingit, divisiones ipsorum perpetuo ad finem usque comitetur.