Latin
CAP. XLIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 114
Unproofread scanNot analysed yet
deinde nervis apprehensis, docta &experta manu administratio obeunda est, ut videas ipsorum ramos non solum membranam adire, verum etiam arteriarum distributionem sequi, &in Renum substantiam dispensari. His peractis, vase Urinario accepto inspice, num hujusmodi sit, quale ipsum Natura majori ex parte formare solet; an aliquid praeter institutum habeat: tale aliquod si forte contingat, nostras Tabulas quaeso inspice, eisque siquid deest adde; ego enim neque omnes, quas mihi videre obtigit formas descripsi; neque adeo Naturae artem &solertiam me observasse profiteor, ut mihi persuadeam, nullum locum aliis humana cadavera accuratius dissecandi relictum esse: quodsi id vas tale fuerit, quale esse frequentius solet, videbis primum venulas ad capillorum similitudinem valde tenues, quae communem ejus membranam, a Peritonaeo ortam, perreptant, varioque modo delineant ac pingunt; deinde Hippocratis gratia oportet te sedulo animadvertere, num id vas triangulum sit, an rotundum, numve, ut Galenus scribit, eamdem substantiam cum Vesica Urinaria habeat; ego enim, ut jam monui, quamvis Urinarium vas, perinde ac Vesica, primò intuitu exangue appareat, puto tamen, tunicarum numero, contextuque ac natura fibrarum ab ea plurimum discrepare.