Latin
CAP. XLIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 115
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XLIV. Varii Administrandi Modi, ut videas Diss tributionem Ramorum Vasis Urinarii in Renes, &quopacto Canis &Bos hac parte ab Homine discrepet. Cuncta haec intuitus, Urinarii vasis ramos, qui in substantiam Renum distribuuntur, diligenter observare debes; quod eam potissimum ob causam faciendum est, quia de eis priores Anatomici aperte non meminerunt: sunt autem plerumque novem breves, amplique, ac miro artificio, instar scyphi &choanae, in fine latiores, qui parva glandula, quasi operculo, clauduntur, eique suis fibris undique adhaerent atque alligantur: hae vero fibrae utrum cum tenuissimis surculis venarum &arteriarum, quae in carunculas aut finiunt, aut inseruntur, conjungantur, an minus, Renum substantia inibi sensim derasa, explorare potes: his peractis, vas, Urinarium cum suis ramis separa, animum diligenter advertens, num, ut saepe usu venire solet, non solum ramos habeat, sed aliquibus etiam foraminibus sit pervium, in quae memoratae carunculae seu verrucae pariter conjiciantur: imple deinceps vas istud atque ejus ramos lana aut xylino, ne contrahantur &concidant; fiet enim fortasse, ut hac administrandi ratione in tuam sententiam illos ducas, qui contentiose admodum hodie confictam Renum fabricam tueri satagunt, quique a saeceptoribus magis, quam veritati addicti, nimis acriter illos accusare audent, qui Renum sinus instar cribri perforatos esse scribunt.