Latin
CAP. XLIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 119
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XLV. De his, quae in Cadaveribus Eorum, qui aliqua Renum Affectione Laborarunt, Animadvertenda sunt. Erit vero administratio in corpore hominis, qui Daliqua Renum aegritudine affectus fuerit, etiamsi propter eam obierit, tanto utilior, quanto priore pars haec Anatomiae ignotior est, &ad causas morborum dignoscendas magis idonea, atque ad commodum Remediorum usum explorandum aptior: utinam ego, dum junior aetate fui, &bona valetudine praeditus, huic potius Anatomiae parti studium navassem, &tot annos, quot in illa consumpsi, in ista posuissem, neque tam sero ad agrum adeo fertilem excolendum aggressus essem; absolvissem, Deo adjuvante, nisi memet spes fefellisset, inceptum opus, &honesti laboris a me suscepti aliquem fructum, commendatione &laude dignum, adeptus essem, quod exsequi amplius nequeo, coactus, tum ob ingravescentem jam aetatem, tum propter continuos ingentesque articulorum cruciatus, ab incepto desistere, animumque penitus despondere; quam equidem jacturam multo molestius fero, quam alia damna ac incommoda, quae multa &summa aliquot abhinc annis accepi &passus sum: sed redeo ad institutum.