Latin
CAP. XLIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 120
Unproofread scanNot analysed yet
In cadaveribus illorum, qui vi morbi interierunt, pro varia ejus specie, Renum quoque color mihi varius occurrit; nempe quia secus, atque ut aliis visceribus eveniat, levi persaepe de causa immutatur; idcirco ruber frequentissime, clarusque, ac splendens apparet; interdum obscurus &subniger, non raro subalbidus. Substantia vero cernitur, modo laxa, fragilis, &quasi putris, modo densa, dura, &arida. Superficiem varicosam &innumeris tuberculis scatentem persaepe vidi: in Caecilia nobilissima Romana Tiberii Alberim uxore, quae propter violentum nec naturalem partum, post copiosum sanguinem excretum obierat, Renes albi, fragiles ac putres inventi sunt, sub quorum propria membrana tantum flatus collectum erat, ut videretur a subjecta carne prorsus separata, adcoque turgida ac distenta, ut magni tumoris speciem primo intuitu referret. Pinguedinem adco concretam ac duram aliquando inveni, ut lapidis duritiem fere aequaret, qua pinguedine Renes obstrui, &constringi, ac plurimum imminui sicut non semel vidi, ita plane ignoro, num in Apoplecticorum cadaveribus constipati ad summum, &omni prorsus concavitate destituti reperiantur; quodsi hoc usu veniat, considerare expedit, cur non potius laxentur, quam contrahantur; quum in Apoplecticis caeterae partes resolutae sint, &Renes ipsi, quorumdam judicio, carncas fibras habeant. Bonifacius Corncus Nobilis Perusinus diuturno Reuum dolore &calculo interiit, erat ei ex Renibus alter magnus, tumidus, putris, calculisque, ac materia viscida &saniosa refertus; alter vero, quamvis nihil hujusmodi pateretur, adeo imminutus, ut magnitudine parvam castaneam vix aequaret; cujus rei, ut arbitror, causa erat, quia hic jam diu suo munere penitus frustrabatur; quippe qui revulsioni obsistere nequiret, quam assuetus &copiosus fluxus excrementorum ad alium male affectum Renem assidue procurabat; imminui vero particulas quasdam, ubi a sua actione prorsus vacant, ut de aliis nunc taceam, Uterus ipse aperte declarat: maxime praeterea imminutos, exsiccatos, obscuros &undequaque tuberculis plenos Renes conspexi in Marco Vigerio, Viro clarissimo, Episcopo Senogaliensi, ex Ruveria familia Illustrissima orto, qui propter calculum retenta urina periit; quamvis non sine magna admiratione Medicorum nullo fuisset, quamdiu aegrotaverat, dolore affectus.