Latin
CAP. XLIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 121
Unproofread scanNot analysed yet
In sanguinis mictu, num sola Renum substantia, an ipsa quoque vasa dilatentur ac laxentur, nunquam videre potui; sicut nec etiam quempiam ex his, qui pilos mingerent, mihi unquam secare obtigit, quo certior fierem, numquid ad similitudinem capillorum Renes discindantur, quod fieri posse Galenus inficiatur, an vero pili ipsi in Ureteris, ex fibroso ac viscido sanguine, formam &longitudinem assequantur. Lapides non modo in Renum sinu contineri, verum etiam in ipsorum substantia reperiri, compertum habeo, hincque expelli posse, non dubito, vase etiam, quod sinum efficit, non rupto nec diviso; nam, ut am monui, variis amplisque foraminibus est pervium, per quae calculi a substantia Renum in ipsorum cavum facile expelli possunt: haec autem foramina, quamvis admodum pateant, tamen priores Anatomicos latuerunt; idcirco plurimis nec vulgaris doctrinae Medicis errandi occasionem praebuerunt, qui alterutrum necessario concedendum esse, non semel mecum acriter contenderunt; nimirum calculum, vel in Renum substantia non gigni vel sinu membraneo eorum illaeso cum urinis excerni non posse.