Latin
CAP. XLIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 124
Unproofread scanNot analysed yet
utrumque vas Urinarium laqueo liga, unde fiet, ut mejere canis amplius nequeat, Vesicaque inanis &vacua reddatur, meatus vero Urinarii supra vinculum lotio pleni ac distenti appareant: his inspectis vincula relaxanda sunt, atque animantis pudende injicienda, unde accidet, ut Vesica lotio impleatur, nihilque ex ea per Urinarios meatus ad Renes regredi possit; tametsi in magna &longa suppressione urinae contrarium accidere in pluribus aegrotis, quandoque observaverim; deinde alterum vas Urinarium, sicut primum, ligandum est, quod quidem ab urina retenta in tumorem extolletur, id quod alteri non continget, quia libere illa confluere in Vesicam potest; denique ambo haec vasa transversim incidenda sunt, &abdominis vulnus diligenter suendum, ac medicamento aliquo emplastico, ne urina effluat, illinendum; quo peracto implebitur cavitas Peritonaei lotio, non secus ac si animal Hydrope laboraret. Verum quando ea, quae pollicitus sum videor jam praestitisse, &meam fidem liberasse, opportunum est de tabula manum tollere, ac de Renibus disserendi finem facere. BAR