Latin
EPISTOLA
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 125
Unproofread scanNot analysed yet
EPISTOLA AUDITUS ORGANIS. FRANCISCO ALCIATO MEDIOLANENSI EPISCOPO Civitatensi, Sanctiss. Domini N. Pii IV. Datario, Bartholomaeus Eustachius Sanctoseverinas Felicitatem. ximia Tua Virtus, singularisque in me ornando voluntas, me hortantur atque adeo compellunt, ut enitar ea perficere, fore gratissima, simul quae cogitem Tibi &in Tuis laudibus aliqua ex parte recensendis (omnes enim oratione mea complecti non possem) ostendere, mirum non esse, si omnes ad Tui amorem ita inflammentur &rapiantur, ut se Tibi multum debere sentiant, me autem plurimum, &sentiam, &praedicem: nam Tua integritas vitae institutum, atque morum suavitas, tanquam regula quaedam, &quasi scopus mihi praefixus esse videtur, ad quem licet boni omnes, certa aemulatione moti, studeant collimare, tamen vel nunquam vel vix attingere possunt; quotus enim quisque est, qui sis sit Tecum conferendus?