Latin
EPISTOLA
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 128
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur intelligerem, Te in omni fere disciplinarum genere versatum, omniumque studiosissimum desiderasse quandoque tibi demonstrari, num Galenus simias, &pleraque alia bruta tantum, an homines quoque secuerit, facile conjeci Anatomica Te facultate, quae circa pulcherrimarum rerum cognitionem versatur, delectari, Amplissimos quosdam Viros aemulatum, ac Flavium praesertim Boethum, &Sergium Paulum Consules Romanos, qui Majorum memoria admirabilem Naturae industriam animalibus conformandis cum voluptate perscrutati sunt. Cum ob eam rem, tum etiam quia Auribus maledicta &calumnias, quibus me invidi persequi conabantur, ita audivisti, ut nihil mihi, Te Patrono, obesse potuerint, collegi nonnulla scitu digna, neque hactenus percepta de Auditus Organis, eaque in hanc epistolam conjeci, ut sumpto ab illa corporis parte, qua mihi maximam utilitatem attulisti, scribendi argumento, hanc lucubrationem meam, quasi testem Tuorum in me meritorum, &grati mei erga Te animi, Tibi dicarem, confidens jucundam Tibi fore eorum cognitionem, quae alios latuerunt, &simul sperans usu venturum, ut hoc etiam noplurimum mine omnes Anatomiae studiosi tibi se debere fateantur; nam, nisi fortasse me communis φιφιλαυτία decipit, haec Epistola, quae Tua causa lucem prodit, maximum eis injiciet desiderium &ardorem contemplandi Naturae solertiam, atque admirabile artificium circa ea, quae ab aliis; omni licet studio &labore ac diligentia investigata &perquisita, deprehensa tamen inventaque non sunt, ne ab iis quidem, diligentissimis alioqui &doctissimis Viris, qui sibi persuasum habent, nullum se locum inquirendi, nedum inveniendi, posterioribus Anatomicis reliquisse. Sed age rem ipsam aggrediamur.