Latin
EPISTOLA
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 127
Unproofread scanNot analysed yet
Illud vero Liberalitatem Altitudinemque animi Tui liquido patefacit, quod Tuo me patrocinio Tibi nondum cognitum, pro singulari humanitate Tua, dignum judicasti, quod quidem beneficium eo majus videri debet, quo minor erat abs Te, propter tenuitatem meam, utilitas, aut praemium aliquod a me, quia nihil merebar, &tibi notus non eram, liberale aliquod officium exspectandum. Ego sane Medicinam publice interpretari justam ob causam superioribus diebus intermittendo, occasionem praebui malevolis quibusdam hominibus, ut Borromei Cardinalis Amplissimi voluntatem a me alienarent, idque fuissent facillime consecuti, ni (quae Tua fuit humanitas) malevolorum animum ac desiderium frustrari curasses; &quod admirabilius est sponte meque inscio tanti Principis in me voluntatem non modo conservasti, verum etiam mirum in modum auxisti: quod quidem officium, &studium erga me Tuum, tantum mihi oneris imposuerunt, ut nisi Tua me Virtus munificaque natura sustinuerit, cogar profecto succumbere: quid verbis opus est? ego vel si vitam Tua causa profunderem, nullam partem Tuorum in me beneficiorum viderer consecutus: equidem reor Dei Optimi Maximi consilio injuriam mihi alios facere cogitasse, ut contra Tu tanto me beneficio ornares, ac simul provideres, ut Tuo patrocinio munitus omnem jam detractionem atque invidiam superarem; id vero totum summae Tuae humanitati ac bonitati acceptum refero, nulloque merito meo contigisse fateor: facio autem multo pluris propensam hanc Tuam in me voluntatem, quam beneficia ipsa, quae hactenus accepi, quaeque ut sperem etiam in posterum, facit suavitas Ingenii Tui cum liberalitate conjuncta, &mirificum homines juvandi desiderium: possem autem ingrati animi nomine jure condemnari, nisi operam darem, ut non solum praedicatione ac verbis, sed re &opera conarer tanto beneficio aliqua ex parte satisfacere; sed quando tenues vires meae, &humilis status, disparque ac multum jactata fortuna minime patiuntur, ut eo modo, quo cuperem, id exsequi possim, putavi mihi faciendum, ut pro mea facultate exsequerer, ea scilicet Tibi tribuendo, quae a me tribui possunt maxima.