Latin
BARTHOLOMAEI EUSTACHII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 13-2
Unproofread scanNot analysed yet
quam mediae cujusdam naturae esse, quae tametsi neuum extremorum est, negari tamen nequit, quin etiam ad alterum inclinare possit. Quod autem Dentes suis alveolis haud prorsus adhaereant, quando vel eruuntur, vel sua sponte decidunt, plane percipitur; siquidem, ut primum alimenti inopia tenuiores fiunt, eorumdem compage latiore jam effecta, necessario laxantur &moventur; qua quidem affectione Senes citius, serius, magisve aut minus omnino laborant: aliquibus item usu venit, ut Dentes non modo propter aetatem senilem exsiccati moveantur, sed etiam quia nervus radicibus substratus copioso humore irrigetur, &propterea laxior evadat. Verum enim vero miror vehementer, cur illi, qui crimini dant Galeno, quod quae in libris de Administratione Anatomica scripsit, ad ossium syntaxim pertinentia, ex secundo de Partibus Animalium Aristotelis cuncta scripserit, non considerent, tametsi utriusque sermo in multis consentire videatur, sententiam tamen esse longe diversam; nam, ut caetera nunc praeteream, gomphosis, Aristotelis judicio, a duorum ossium concavitate fit, medio eam talo, quasi clavo, complectente, ut flecti extendique possint: Galenus vero non hoc eam pacto effici putat, sed quum ossa naturae vi, quasi cunei seu clavi infiguntur, atque ut ipse inquit, γεγόμφωνται, ut si exquisite infixa sint, moveri ne tantillum quidem possint.