Latin
BARTHOLOMAEI EUSTACHII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 14-2
Unproofread scanNot analysed yet
Numquid autem gomphosis ea sola ossium syntaxis, in qua alterum clavo simile est, judicanda sit, an hoc nomen illi etiam compositioni congruat, quae ad firmitudinem, quam ad figuram clavi propius accedit, temere definire non audeo; vix tamen adduci possum, ut credam Veteres Anatomicos hanc ancipitem articuli speciem Dentium tantum causa excogitasse, augetque meam suspicionem verbum γομφοω, quod conjungere &conglutinare significat; quamvis ab eo γόμφος, hoc est clavus &cuneus derivetur. Verum ne Doctorum Virorum censurae inc frustra subjiciam, nihil statuo; quippe qui videam etiam solius Crani ossa, &ea quidem non omnia, sutura committi. CAP. VI. Dentes Incisores. Utsi series tractationis postulare videtur, ut de vasis ac de nervis Dentium secundum genus nunc scribamus; tamen ne de eadem re iterum disseramus, in commodiorem locum hac rejecta, Dentium species hoc capite particulatim explicabimus. In anteriore Maxillae parte, quam Galenus externam etiam appellat, primi Dentes sunt, ita ab Hippocrate &Aristotele, ut conjicio nominati, non modo quia caeteros origine &ortu antecedunt, verum etiam quia, quum alii retro ad Fauces vergant, primi nobis ipsi occurrunt, quod sane Galenum spectasse constat, quando universa Oris capedine in tres partes divisa, his quidem Dentibus anteriorem, illis mediam, aliis internam sedem assignavit, hujusque dispensationis gratia sunt ab eo, ut Incisores primi, ita postremi Maxillares habiti: uidem praeterea Dentes, quia inter ridendum deteguntur, γελασίναι, &quoniam ad cultri similitudinem acuti ac lati, ad cibum incidendum sunt sua natura apti τομεοι nuncupantur.