Latin
EPISTOLA
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 135
Unproofread scanNot analysed yet
Quum instituisset Natura Auditus Organa arbitrio voluntatis moveri articulationem quoque ac musculum, sine quibus fieri is motus nequit, tribuere illis voluit: forma ossiculorum, quae Auditui serviunt, numerus, &compositio omnibus fere jam innotuit; musculum, quod sciam, nemo adhuc invenit, tu si illum videre cupis, aperta calvaria os incide, quod Petram refert, eo loco, quo linea minime alte penetrante exsculptum est, &versus tenuiorem ossis Temporis sedem in anteriorem partem magis eminet, ejusque squammam accurate detrahe, summa diligentia adhibita, ut subjecta organa nihil laedas. hoc sane experta manu ubi effeceris, statim musculus conspiciendum se exhibebit, qui etsi omnium minimus sit, elegantia tamen &constructionis artificio nulli cedit; oritur à substantia ligamentis simili, qua parte os, quod Cuneum imitatur, cum Temporis osse committitur, indeque carneus evadens redditur sensim ad medium usque aliquanto latior; deinde vero angustior effectus tendinem gracillimum producit, qui in majorem apophysim ossiculi Malleo comparati, fere e regione minoris apophysis ejusdem, inseritur: &in canibus, parum ante insertionem, carneam rotundamque glandulam aliquantulum depressam habet. Haec sane sectio difficilis est, sed ubi quis semel aut bis eam obierit, facilem experietur; nec est, ut aliquis ad majora animalia confugiens arbitretur in illis melius, quam in Homine hoc Naturae artificium intueri posse, quamvis enim hoc musculo destituta non sint, is tamen in plerisque illorum longe minor, quam in Homine occurrit, &difficilius cernitur; neque enim semper, ut in ore fere omnium sit, particularum moles animantibus pro ratione magnitudinis tributa est: sed quandoque hoc fallit, ut in Auditiis Organo, &quibusdam aliis partibus (quas brevitatis causa praetereo) plane perspicimus.