Latin
EPISTOLA
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 136
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum exigui hujus musculi inventio, in quo summa Naturae Ars elucet, nisi invidia aut inale volentia prohibearis, non poterit tibi videri non magni facienda, quum ejus cognitio aditum patefaciat, tum perscrutandi, quomodo Auditus in nobis fiat; tum vero judicandi, quam manca sit hac parte aliorum descriptio, &imperfecta. Sed ut longe majorem, aut certe parem admirationem moveam, faciendum puto, ut aliam Opificis nostri industriam in hoc ipso Auditus Organo aperiam. Quintum nervorum Cerebri jugum ex duobus tantum nervis, ut alii arbitrantur, minime constat, sed duas utrimque propagines inaequales habet, quarum major secundum longitudinem, instar semicirculi, eleganter excavatur, minoremque, quod alios fugit, amice suscipit &lectitur, coque modo ambae simul junctae oblique in anteriorem &exteriorem partem, usque ad extremum sinus in osse Petrae simili earum gratia exsculpti, procedunt; ubi minor propago a majore recedens, parvum foramen sibi paratum invenit, &ingreditur, mireque admodum flexuoso incessu, de quo nunc loqui non est opportunum, extra calvariam elabitur; major autem propago videtur in tres portiones parum invicem distantes terminari, ex quibus praecipua exiguo foramine, in Cochleatum os pervio, obducitur: sed num instar operculi eidem tantum incumbat, an vero alte penetret, &in spiras ejus ossis convolvatur, propter difficultatem administrationis, certo explorare adhuc non potui. est autem id corpus, quod testam cochleae elegantissime refert, tribus spiris in orbem convolutum, quarum elatior superiorem obtinet sedem, &nervum suscipit; angustior vero inferiorem, &ossis cavo terminatur; neque tamen est hanc ob causam, uti quidam faciunt, os istud caeca cavitas exitum non habens appellandum, quia, etsi in modum testae cochlearum spiras habet, nihilominus foramine, veluti illae, non caret; sed in medio, ea nimirum parte, cui spirae innituntur, à principio ad extremum usque, angusto &recto meatu est pervium, &ab eo foramine, cui triangulum ossiculum praeest, via aperta est, quae in majorem hujus ossis spiram desinit. etenim si cavitas caeca esset, percussus aër nervo occurrere nullo modo posset.