Latin
LECTORI
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 14
Unproofread scanNot analysed yet
Non est autem, ut quidam arbitrantur, in eo, quem secundum ipsi Renum sinum vocant, is requirendus. qui enim fieri potest, ut pingue in ea parte reperiatur, qua homo penitus destituitur? &qua ratione quaeso, adeps impedimento esse potest, quo minus dissecanti occurrat secundus sinus, qui nunquam in homine reperitur? ridiculum ac temerarium plane est, constanter affirmare in eo loco, qui nusquam sit, aliquid contineri; nec silentio praetereundum est, quod &si in Renibus caninis pingue occurrat, nihilominus in secunda illa cavitate, qua homines penitus destitutos esse jam admonui, id, nisi canis admodum pinguis sit, minime reperitur; sed perinde ac in homine sub membranco corpore, quod internam Renum cavitatem subcingit, continetur. detracta enim membrana Renum cavo obducta, in quam vasa ipsa degenerare alii falso crediderunt, id tibi occurret; ipsis nimirum vasis &alteri iisdem substratae membranae adhaerens. Sed ad Aristotelem revertor, qui dextrum Renem in omnibus minus pinguis habere arbitratur, quod natura dextrae partis siccior sit &mobilior; motus enim contrarius est, &pingue liquefacit ac consumit: quod utrum verum sit, an minus, diligenti inquirendum est sectione primum; deinde ejus ratione expensa, sectione quidem falsum hoc esse nemo videre non potest: ratio autem mihi neque propria neque alicujus momenti esse videtur, nam calor vehemens cordis ejusque motus continuus ac validus adipis generationem &incrementum circa ipsum cor fieri minime prohibere potest, nec dexter oculus aut aliae pleraeque partes, minus pinguis, quam sinistrae habent.