Latin
LECTORI
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 15
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haec de pingui satis multa, de quo accuratius scripsi, non ut Aristoteli contradicerem: sed ut Lectores admonerem, ejus dicta non vulgari examine indigere, aliosque veritatis studiosos incitarem atque adeo impellerem ad absconditum eorum sensum aperiendum. CAP. VI. De Glandulis quae Renibus incumbunt. uanquam haec, quae de Renum superficie diximus, satis multa videri possint: nihilominus ne aliquid in hac tractatione praetermissum esse quispiam mihi jure objiciat: consentaneum esse duxi de quibusdam Renum glandulis ab aliis Anatomicis negligenter praetermissis hoc loco scribere. Nam utrique Reni, in eminentiori ipsorum regione, quae venam cavam spectat, glandula adhaeret, haec autem externae eorundem membranae, quae Peritonaeo transversi septi continua est, adeo adnectitur, ut non raro, nisi quis animum diligenter advertat, evulsis Renibus ipsam septo transverso strenue adhaerentem, quasi nullasit, praetereat. Ejus substantia quemadmodum &figura Renibus fere respondet: licet saepe depressa quoque ac adeo lata occurrat, ut potius placentae, quam Renis formam referre videatur: longitudinem habet duorum digitorum: latitudinem unius; crassitudinem mediocrem sortita est: quae omnia pro ratione suae figurae, quum ea una semper non sit, non minimum quoque variare cernuntur: magnitudinem praeterea utraque harum glandularum nec parem obtinet, nec perpetuo servat: sed vicissim nunc haec, nunc illa est major altera: quemadmodum item Renis cui quaevis earum insidet, altero major vicissim est: evenit tamen frequentius, ut dextra, sicut etiam Renis, sinistram superet.