Latin
EPISTOLA
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 142
Unproofread scanNot analysed yet
Haec sunt, Ornatissime Francisce, quae nunc de Auditus Organis explicanda duxi, plurimis consulto praetermissis, ut qui hanc Artem hodie diligentissime excolunt, occasionem habeant meliora, &pulchriora inveniendi, atque docendi, id quod me quoque, annuente Deo, brevi effecturum polliceor: satis mihi fuit in praesentia aliqua ex parte indicasse, qua solertia Auditus Organa Natura construxerit atque munierit, &qua conditione vocem per varias concavitates ac spiras, quasi per diversos gradus, sensim elaboratam, &quodam modo fractam, in Cerebrum ipsum ascendere voluerit; quasi omnes tacite admoneat, ut orationi, quae est animi nuncia, sine diligenti praemeditatione maturoque judicio, praecipue quando honori &dignitati alicujus detrahitur, facile assentiendum sibi proponant: Te verò, qui hac ratione ea, quae ab invidis ac malevolis audiveras, judicasti, etiam atque etiam oro, ne me amare ac protegere in posterum quoque desistas. Valc. Romae quarto idus Octobris. M D LXII. BAR