Latin
EXAMEN OSSIUM
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 143
Unproofread scanNot analysed yet
EXAMEN OSSIUM, DE MOTU CAPITIS. περ εσενο FABIO AMICIO PHILOSOPHO, AC MEDICO NOBILISSIMO, &Optimo, Bartholomaeus Eustachius Felicitatem. tsi de fide &amore erga me Tuo nunquam dubitavi nihilominus ita Te geris modo, ut opinionem, quam jamdiu de Te concepi, non solum confirmes, sed etiam valde augeas. etenim prae te fers de meo honore ac dignitate maxime sollicitum, ostendisque Te eam ob causam vehementer angi &commoveri, quod verearis, ne in reprehensionem hominum incidam, dum inter Medicos Urbis multi de me rumores, satis quidem constantes, sed adhuc sine certo Authore vagari dicis. quia scilicet dum in publico Gymnasio Librum de Ossibus expono, contra veritatem Galeni opiniones defendere non erubesco, simulque contendo, Juvenes ad credendum faciles, levissimis quibusdam persuasionibus, in meam sententiam adducere; ideoque mones, hortaris, atque adeo obtestaris, ut Te de his, quae contra Recentiorum Anatomicorum sententiam pro Galeno excogitavi, certiorem statim faciam, &mei sensus rationem reddam.