Latin
EXAMEN OSSIUM
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 146
Unproofread scanNot analysed yet
Jam igitur ad primum caput aggrediamur. Qui Hippocratem &Galenum sedulo reprehendere student, in eo ipso, in quo alios non excusant, saepe etiam se ipsos tacite accusare non vident; si enim Anatomicorum Principes culpa non vacant, quia interdum licentius errarunt, in culpa profecto illos esse credemus, qui in rebus manifeste falsis iisdem nimis facile assentiuntur: &tamen, tantis se Facultatis Anatomicae tenebris clarissimam lucem attulisse, gloriantur: turpe est, opinor, ab Hippocrate &Galeno seriis in rebus persaepe discedere; deinde illos in iis, de quibus unusquisque sine ullo audaciae crimine dubitare potest tanquam Duces sequi &imitari; dedecore etiam maculaque turpissima notari is jure potest, qui dum se plurima praedicat, aliis prope Anatomicis ignota, invenisse, interim ea ignorat, quae possunt cuilibet occurrere, vel nullam huic rei diligentiam adhibenti. Hujus generis, ne Te pluribus detineam; illae Capitis figurae sunt, quas Hippocrates &Galenus introducunt; ego enim miraculum me videre existimarem siquis calvariam mihi ostenderet, in qua aut Coronaria Sutura, aut ea, quae A literae similis est, deficeret, aut illam inveniret, in qua utrisque his deletis, duae lineae, altera secundum Capitis longitudinem, altera secundum Aures protracta, instar X.