Latin
EXAMEN OSSIUM
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 147
Unproofread scanNot analysed yet
calvariam intersecant; nisi forte a Suturis, quae frequenter abolentur, deceptus ejus generis Capita mihi objiceret; neque enim negarim, Suturas frequenter connasci, &ea occasione diversa serie dispensatas apparere, sed moneo, solere coalitum abolere Suturas, sive Capitis eminentiae depravatae sint, (haec enim, ut Hippocrates arbitratur, est praecipua hujus rei causa) sive naturalem constitutionem retineant. Hoc cum ita sit, pluribus nominibus errare existimandum est molestos acerbosque Hippocratis &Galem accusatores, qui hac in re falsa, non solum ab eis non discrepant, ut deberent, verum etiam eadem plane conscribunt; si enim eos, qui in antiquissima nobilissimaque Philosophia versati sunt, aliquando accusare licet; maxime quidem id faciendum est, pro Veritatis dignitate retinenda, &quidem in his rebus, quae momentum aliquod habere creduntur. Subit etiam plurimum admirari horum hominum mores &ingenium, qui cum levissimis saepe conjecturis moti, Galenum nunquam Homines dissecuisse, temere suspicentur, efficacissimis tamen rationibus, quae contrarium suadent, nullam fidem habent; neque enim illud argumentum, quod a Suturarum diversitate sumi potest, aut oscitanter ab illis erat praetereundum, aut (quod detestabilius est) malitiose dissimulandum, quando &ipsi de ejusmodi Capitis Suturis ab Hippocratis &Galeni sententia non recedunt, minimeque negant, harum causa Homines a brutis plurimum differre nimirum quod caeterorum animantium Calvariae fere semper eadem serie &loco incisas habent Suturas, Hominum vero Capita nequaquam.