Latin
EXAMEN OSSIUM
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 148
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui excusatione dignum hoc commune omnium fere Anatomicorum erratum videri posset, si in judicandis Authoribus ipsi ex fide bona agerent, veniamque eis quandoque darent, neque tota in re errarent: sed quando non solum commentitiam nobis Calvariae fabricam, similiter atque veteres Anatomici, solute describunt, sed eas etiam Suturas, quae frequenter occurrunt, cum caeteris aliis, qui hactenus Anatomen exercuerunt, negligenter praetermittunt, minime eis ignoscendum esse arbitror: neque enim advertunt os, quod A literam imitatur non semel in bene conformato cranio multiformes Suturas obtinere, interdumque vel transversa Sutura dividi, vel gemina circumscribi, perinde ac si triangulus major minorem undique comprehenderet. Sed si haec ab seipsis reprehensio verbis potius quam rationibus adeo extenuatur, ut nullius eam momenti esse multis persuadeant videre nequeo, qua ratione, quove modo se ipsos excusare ac tueri possint, quod Suturam, quae Sagittam imitatur, in humanis craniis nunquam deesse, sed perpetuo servari cum Galeno asseruerint: ego enim eam (quamvis hactenus nemo animadverterit) frequenter deesse invenio, &paucis ante diebus in publico Theatro, quindecim ejus formae Calvarias ante oculos omnium cernendas &examinandas exposui, in quibus Obelaea Sutura penitus deest, nullumque vestigium sui ostendit, quamvis aliae Suturae sint concinne &eleganter exsculptae. At nonne etiam magis mirum est, quod eam Capitis figuram reperiri, &ab Hippocrate describi asserunt, quam Galenus excogitari quidem, sed natura consistere posse, constanter negat, dicens futurum, si daretur, ut Caput utrimque ad Aures magis, quam ante &retro produceretur &promineret: nusquam sane aliquid de ea apud Hippocratem legimus, longeque ab ea illius pueri Caput abest, quem Venetiis, ut Galeno contradicant, sese vidisse jactant; aut enim falsum narrant, aut verbis magis, quam re a Galeno dissentiunt; siquidem ille non inficiatur, alias Capitis figuras praeter eas, quas enumeravit, praecipue in Monstris reperiri posse, sed ad ea, quae cramo continentur potius, quam ad Ossa ipsa respiciens, memoratam figuram dari posse negat: nimirum quia deficiente materia, &permutata organorum sede, Cerebri cavitates ac germina commode produci non possent.