Latin
EXAMEN OSSIUM
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 152
Unproofread scanNot analysed yet
Sed in Simia Os Frontis inibi continuum omni ex parte existit, &qua Nasus principium sumit, non longe ab ea sede, quae Frontem constituit, alto &rotundo foramine parumper a lateribus compresso, illo, quod nervum Visorium emittit, nonnihil ampliori, exsculptum est, in cujus humiliori magisque profunda sede, quatuor aut quinque alia foramina recta &lata cernuntur, quo fit ut nemo, nisi hebetis sensus, aut perversi animi, negare possit hanc partem ab Homine Galenum descripsisse. Addo, quod si is nobis Simiarum fabricam exposuisset, nunquam adeo negligens fuisset, ut in descriptione Ossis Sphaenoidis praetermitteret quoddam foramen, in posteriori ejus Ossis eminentia glandulam amplectente, elegantissime exsculptum. Nec, ut arbitror, tacuisset, in eadem Simia non esse superficiem ab ejusdem glandulae Sella, ad Narium principium in Osse Frontis positum, planam &aequabilem: sed partem hanc eminentissimam, illam vero humilem admodum &declivem esse; quorum tamen neutrum in Homine cernitur. Nec silentio praetereundum est, Os Jugo simile, qua parte a Malis procedit, in Homine tenue conspici, &ut Galenus diligenter admonuit, Sutura in medio dirimi, quorum neutrum Simiae competit, in qua ejusmodi Os crassum est &robustum, &medium linea potius, quam Sutura distinguitur.