Latin
EXAMEN OSSIUM
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 153
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum descriptio articuli Maxillae inferioris manifestissime ostendit, Galenum ab Homine, non a Simia, illam assumpsisse; alter enim, ut ipse inquit, Maxillae finis condyli modo rotundus est, eoque cum Capite juxta Aurem committitur: res autem in Simia non ita se habet, sed in ea Maxillae caput intus extuberat, extra leviter cavum est; concavitas vero, in quam id recipitur, interiori parte excavatur, exteriori eminet, quo fit ut haec duo Ossa mutuo occursu quasi Ginglymum efficiant, &sese invicem suscipiant, ac suscipiantur. Non minorem hujus rei nobis fidem facit Claviculae ipsius figura, quae non, ut in Simia, a Pectoris Osse ad medium usque sui ductus ferè recta procedit, &inde ad Acromium multum recurvata, extra intumescit, sed ut Galenus optime describit, ad Jugulum ipsum foris convexa est, intus cava, ad Acromium vero contra extrinsecus leviter cava, intus magis convexa. Et quamvis a Thoracis forma &litudine nulla ratio assumi possit, quia unicuique vel ante dissectionem patent; tamen quo pacto Homo &Simia hac parte conveniant &discrepent, Galenus dicere non praetermisit. Homo enim pectus habet latissimum, &costas maxime curvas, scapularumque articulos longe a thorace abductos, ideoque quatuor artubus incedere ne, si velit, quidem potest; sed Simia Homini simillima, post ipsum habet latum pectus, &claves longiores, quae una cum scapulis humanas maxime imitantur, indeque fit, ut humeri articulus a thorace plurimum distet, &ut quadrupes mutila simul sit &tarda. Sed quum ambo discrepent plurimum in Acromio, de eo paulo vellem fidelius Hippocratem &Galenum reprehendissent; id enim tertium Os, quod Eudemus, teste Ruffo, Acromion appellat, perexiguum est, &claviculae scapulam connectit, spinaeque ejusdem scapulae a calumniatoribus creditur esse appendix, in Pueris exactissima profecto cartilago est, quae licet procedente aetate ossea evadat, nihilominus, ut fere semper observo, usque ad decimum octavum annum, contra morem caeterorum Ossium, multum ejus substantiae retinet, &nunquam cum scapulae ipsius spina adeo connascitur, ut in media aetate parva occasione, quemadmodum Galeno in palaestra contigit, luxari non possit.