Latin
EXAMEN OSSIUM
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 153-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nullum quoque integritatis &fidei testimonium nobis dabunt, qui diligenter considerata figura Humeri, Galenum descripsisse hanc partem ab Homine, negare audebunt; is enim quamvis asserat, nullum Os reperiri adeo exquisite rectum, &absque ulla inclinatione, ut nomen cylindri aut columnae mereatur, nihilominus hanc formam magis Humero ac Femori, quam caeteris Ossibus attribui posse arbitratur, quae tamen Humero Simiarum plurimum recurvato, convenire minime potest. In Manibus differentia Hominis &Simiae adeo evidens est, ut probatione non egeat; si enim Pictor manus Hominis imitans peccaret, movendi risus gratiâ, Simiam imitaretur, in ea namque magnus digitus brevis, gracilis, &omnino ridiculus, sicut &totum animal existit; ob quam causam puto, Galenum interdum solis Hominibus manus attribuisse. Praeterea qui, falsis &mendacibus visis, mentes Discentium contra Galenum saepe concitare non verentur considerare debent, num is octo tantum Brachialis ossa perpetuo numeret, &num aliquando asserat, nec plura octo, nec pauciora esse posse; an ea, ut in Simia occurrunt, novem esse dicat: decipitur enim quicunque putat, nonum Brachialis os a Galeno appellari ossiculum quoddam Sesaminum, alteri ossi, magnum digitum sustinenti in Simia, conjunctum. nam praeterquam quod Galenus hoc ossiculum secundum priorum Anatomicorum sententiam introducit, a caeterorum quoque Brachialis ossium classe excludit; &si id ei adjungeret, ad decennarium usque horum ossium numerus augeretur.