Latin
EXAMEN OSSIUM
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 154
Unproofread scanNot analysed yet
At in Simia non modo vestigium ullum appendicis non videtur verum etiam fere robustior scapulae pars illa proccritas censeri debet: quod cum ita sit, Galeni oratio de Acromio omnem sibi fidem sensibus confirmat, nihilque absurdi habet, quum ab eo asseritur, id os solis Hominibus esse tributum, frustraque in Simiis ab imperitis Anatomicis inquiri. Nec praetermitti debet, Galenum apertissime docuisse, Sterno septem costas per articulum committi, quinque vero, quas spurias vocat, ad id non pertingere, quod certe in Homine fieri cernimus, in Simia vero nequaquam: in ea enim, seu caudam habeat, seu illa careat, cum Osse Pectoris, ut infra melius explicabo, non septem, sed octo costae perpetuo connectuntur. Spuriae etiam hominum costae in exactissimam cartilaginem finiuntur, ejusque beneficio invicem &cum Septo transverso uniuntur, Simiae vero &aliorum brutorum, nisi ea minima sint, osseae magis quam cartilagineae apparent, quod certe si Galenus aperte non scripsisset vererer, ne cui ex meo sensu potius, quam ex illius sententia, à costarum cartilaginibus depromptum esse argumentum videretur: verum quando ille hoc asseruit, inferre etiam licet, in illorum oratione nihil esse, nisi falsum &simulatum, qui hoc ei vitio vertunt, quod has cartilagines osseas esse crediderit, quique in suis Picturis oscitanter praetermittunt contextum illum elegantissimum quem in Hominibus, non autem in Simiis memoratae cartilagines invicem efficiunt, quemque Galenus nobis innuit, quando spuriarum costarum cartilagines invicem, &cum Septo transverso connasci docuit.