Latin
LEALIS LEALIS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 16-3
Unproofread scanNot analysed yet
Unus tamen inter reliquos grandis pro ratione ramulus est, a pyramidis centro erumpens, qui medium, oblique tamen, intersecans testem quasi illius diameter in oppositam ferme partem committitur, quam vix inosculatus mirum est videre, quantos (veluti a puncto radii) tenuissimos Τριχοειδῶς ramulos lasciviendo emittat, qui passim illinc ocius, isthinc serius per totam testis substantiam refflexi centrum tamen omnes vel oblique, vel directe ineunt; in quem postea finem propalam faciam, ubi quaedam primo necessaria, &ad venarum historiam facientia praemisero. Φλέβες σπερματικαὶ, spermaticae venae a Cava aliquando utraeque prodeunt, nonnunquam ab Emulgentibus, saepius una a trunco, altera ab Emulgente procedit, arteriis etiam in exortu longe majores sunt, &,quod adhuc magis mirere, geminas luxurians frequenter Natura ab utroque latere mittit, quod adhuc semel de arteriis factum desidero. Solitariae, vel consociatae postquam modicum progressae fuerint, arteriis maritatae lente a laeva ad dexteram flecti primo incipiunt, &in varios, laxos tamen sinus exporrigi. Jam, ut venarum moris est, in duos primum singulae partiuntur ramos, ilque rursus in alios finduntur, sobolescunt iterum isti, &sic ad testium usque corpora deinceps, quibus non antea sua oscula figunt, quin prius in molles, laxosque cincinnos vitium capreolos ruditer exprimentes retorti, ac veluti calamistrati corpus illud simul cum annexis arteriis confecerint, quod pyramidale multi, quidam variciforme dixerunt. Venarum istum progressum duo, praeter caetera, sunt, quae notabilem faciunt: interrogarem enim, si mihi liceret, Naturam, quorsum longissimos venarum ductus impendere in exiguo a Venae Cavae trunco ad Testes intervallo voluerit? ubi, si interjectum spatium metiare, altera fortasse pars suffecisset, cur igitur canales non alio, quam reportando sanguini, destinatos (nam ab antiquis assignatum officium expunxit sanguinis inventa perpetua vertigo) inutili artificio adeo prolixos effinxerit, ut brevi postea spatio contrahere, nisi lentis nexibus in se contortos, nequiverit?