Latin
LEALIS LEALIS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 17-3
Unproofread scanNot analysed yet
Interpellarem deinde, cur spermaticas venas, nihil magnitudini detrahendo, in immensum multiplicaverit? siquidem, ubi Pyramidale corpus pone Testes praecidas, innumera fere venarum (praeter arteriarum complura) hiantia oscula conspicies, nihil fortasse minus suo stipite patentia. Putasne, optime Dominice alternos istos esse Naturae jocos, laboriosissima sua studia tanquam per ferias mulcentis? Sed vocem Divinae fortasse Opificis audire, aliquando mihi insusurrantis, est visum: Tecum habita, &noris, quam sit tibi curta supellex. cur Coelestes Artes meas, &spissa caligine obductas, ad imbecillatem, homuncio tui ingenii contrahis? itane Minervam audes docere textrinam, &cavillator iniquus rerum redarguere Parentem? cur nihil inepte facientem lacessis, &contentionibus insontem verberas? tibi succense potius, &mentem insimula infirmam, quae ad tam altam industriam expavet. Nempe prolixum, &veluti textilem venarum spermaticarum laborem in grandem profecto finem, licet ignotum, huc usque comparavit sibi optima Parens, &quem fortasse mentis acie, praeeuntibus variis experimentis, assequi nihil vetaret: multa enim sunt, quae animum prima fronte a meditatione absterreant, quae si propius adveniens pervicaciter attrectando intus, &in cute pertentes, tandem vel percipias, vel minus saltem ignores.