Latin
EXAMEN OSSIUM
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 162
Unproofread scanNot analysed yet
Illud quoque oportet neminem latere, Veteres Anatomicos alia ratione ossa pedis viginti septem numerasse, quia plerique ex ipsis ea ossa, quae ante Plantam sita sunt, Brachiali adamussim respondere eam ob causam crediderunt, quod Talum duorum ossium loco haberent; cujus rei videtur Ruffus occulte suspicionem aliquam injicere, propterea quia illam Tali partem, quae a communi Tibiae Suraeque cavitate suscipitur, Astragalum nominat; aliam vero admodum inaequalem ἐπιτριῶν. Quod vero Galenus os Cubo simile bis enumeret, concedi non debet, cum eo enim osse, &cum altero Scapham referente, quatuor ossa inter Plantam &Talos posita committi scribit, quod &verum est, &nihil absurdi habet; non enim inter Talum &Plantam ea esse dicit, sed inter Talos, hoc est malleolos &ipsam Plantam, quae si bene numerentur quatuor sunt, nimirum verus Talus, &tria minora ossa Tarsi. Etsi huic expositioni, quae dura profecto videri potest, contentionis potius, quam veritatis cupidi non acquiescunt, dicere licet vulgatum codicem esse depravatum, ubi sic legitur. His vero utrisque, quadrato nimirum ossi &Naviculam referenti, quatuor primae partis Plantae ossa connectuntur, de quibus omnibus ossibus tam pedis, quam manus in Commentario de Ossibus satis demonstratum est: etenim non quatuor, sed tria legendum est, quod ex nostro capite &pro arbitrio nostro minime fingimus, sed ex libro de Ossibus assumimus, ad quem se Galenus eo loco refert admonens hanc rem, quomodo vere habeat, se in eo enarrasse. Sed non me latet, haec &similia parum curaturos illos, qui ut Galenum insimulent, erroresque alant, quamvis ob causam se ansam retinere omnium controversiarum putant; arbitrantur enim tantum Naturae Interpretem, aut priorum Anatomicorum commentariis admonitum, aut ex iis, quae ante dissectionem manifesta sunt, nonnulla, quae Homini conveniunt interdum scribere, suisque libris tanquam propria &a se visa admiscere.