Latin
EXAMEN OSSIUM
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 163
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum haec divinatio potius sit, quam ejus generis conjectura, quae ad ipsam veritatem saepe dirigere solet, videant, ne mea suspicio multo sit verior, qui rationi consonum esse arbitror si Galenus a prioribus Anatomicis aliqua sumpsit, quae Homini non Simiae conveniunt, necessario facultatem quamdam habuisse ea judicandi, in quibus Homo &Simia aut conveniunt, aut discrepant; quod si concedant, profecto dicere non poterunt cur tam paucis assumptis, innumera pene alia, ut ipsi arbitrantur, &quidem potiora dimittat. Et quoniam multa satis de his, quae Homini propria sunt, exposuimus, quaeque ab adversariis aut negligenter, aut studio adhibito praetermittuntur, ideo ad eorum examen transeundum est, in quibus etsi Homines cum Simiis conveniunt, tamen in iis discrepare creduntur, non quidem ab omnibus, sed ab illis tantum, qui hebetiori sensu eâ judicant, quae &oculorum acutissimo intuitu, &ratione atque animo videre debuissent. Ejus generis est illa multum jactata in Scholis Maxilla inferior, quam ex uno osse constare semper inculcant, ut Galenum Hominis ossa minime inspexisse, minimeque observasse enixe, sed infideliter, persuadeant; quum enim is asserat, Maxillam inferiorem non esse simplex os, sed ex duobus coaluisse, &in cujusvis Hominis Maxilla usque ad octavum annum apertissima duorum ossium divisio in summo mento appareat, praecipuum controversiae caput pro Galeno jam absolutum esse arbitror, &non dubito, quin posthac quorumdam diligentia suspecta habeatur, qua Parisiis ad hujus rei investigationem se usos fuisse praedicant; aliorum vero audacia omnibus propemodum, qui veritati addicti sunt, stomachum moveat, quia hac de re iterum ac saepius admoniti, pertinaciter adhuc injustam causam tuentur, &deponere errorem nolunt.